Found 48 Results for: consurgens

  • dixit autem Dominus ad Josue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum urbemque et terram (Liber Iosue 8, 1)

  • factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit (Liber Iudicum 6, 38)

  • igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)

  • dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)

  • quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio (Liber Iudicum 16, 14)

  • dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo (Liber Iudicum 16, 20)

  • die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris (Liber Iudicum 19, 5)

  • at ille consurgens cœpit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere (Liber Iudicum 19, 7)

  • et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)

  • perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • quæ consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei (Liber I Samuelis 25, 41)

  • et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiæ super terram (Liber II Samuelis 14, 7)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina