Found 35 Results for: clamaverunt

  • SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere jurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis (Lamentationes 4, 15)

  • et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me (Prophetia Osee 7, 14)

  • et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi (Prophetia Ionae 1, 5)

  • et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)

  • et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)

  • et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)

  • et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)

  • at illi iterum clamaverunt crucifige eum (Evangelium secundum Marcum 15, 13)

  • clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)

  • et clamaverunt videntes locum incendii ejus dicentes quæ similis civitati huic magnæ (Apocalypsis Ioannis 18, 18)

  • et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes væ væ civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis ejus quoniam una hora desolata est (Apocalypsis Ioannis 18, 19)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina