Found 48 Results for: cælos
et inclinavit cælos et descendit et caligo sub pedibus ejus (Liber II Samuelis 22, 10)
omnes enim dii populorum idola Dominus autem cælos fecit (Liber I Paralipomenon 16, 26)
qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris (Liber Iob 9, 8)
spiritus ejus ornavit cælos et obsetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus (Liber Iob 26, 13)
subter omnes cælos ipse considerat et lumen illius super terminos terræ (Liber Iob 37, 3)
tu forsitan cum eo fabricatus es cælos qui solidissimi quasi ære fusi sunt (Liber Iob 37, 18)
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super cælos (Liber Psalmorum 8, 2)
quoniam videbo cælos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quæ tu fundasti (Liber Psalmorum 8, 4)
inclinavit cælos et descendit et caligo sub pedibus ejus (Liber Psalmorum 17, 10)
exaltare super cælos Deus et in omnem terram gloria tua (Liber Psalmorum 56, 6)
quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua (Liber Psalmorum 56, 11)
exaltare super cælos Deus et super omnem terram gloria tua (Liber Psalmorum 56, 12)