Found 243 Results for: bonum
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes (Epistula ad Galatas 6, 9)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei (Epistula ad Galatas 6, 10)
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo (Epistula ad Ephesios 1, 9)
qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber (Epistula ad Ephesios 6, 8)
confidens hoc ipsum quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 6)
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
omnia autem probate quod bonum est tenete (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 3, 13)