Found 45 Results for: bonam

  • et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)

  • at ille non bonam inquit rem facis (Liber Exodus 18, 17)

  • non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris (Liber Deuteronomii 1, 35)

  • Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi (Liber Deuteronomii 8, 7)

  • absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (Liber I Samuelis 12, 23)

  • exaudi eos in cælo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israël et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem (Liber I Regum 8, 36)

  • nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 30, 22)

  • quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem juxta manum Dei sui bonam super se (Liber Esdrae 7, 9)

  • et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina