Found 174 Results for: ascendit

  • cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram (Liber Iudicum 13, 20)

  • ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quæso ut mihi accipiatis uxorem (Liber Iudicum 14, 2)

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meæ si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 17)

  • quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël grandi enim se juramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent (Liber Iudicum 21, 5)

  • idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israël qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Jabisgalaad in illo exercitu non fuisse (Liber Iudicum 21, 8)

  • ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)

  • ascendit autem vir Helcana et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum (Liber I Samuelis 1, 21)

  • et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi jugiter (Liber I Samuelis 1, 22)

  • ascendit autem Naas Ammonites et pugnare cœpit adversus Jabesgalaad dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas habeto nos fœderatos et serviemus tibi (Liber I Samuelis 11, 1)

  • surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)

  • ascendit autem Jonathan reptans manibus et pedibus et armiger ejus post eum itaque alii cadebant ante Jonathan alios armiger ejus interficiebat sequens eum (Liber I Samuelis 14, 13)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina