Found 46 Results for: aliis
et nescit quod tempus prætereat et relinquet omnia aliis (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis (Liber Ecclesiasticus 14, 15)
dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienæ genti (Liber Ecclesiasticus 49, 7)
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)
cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis (Prophetia Ezechielis 44, 19)
ajunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 41)
quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
a quibusdam quia Johannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)