Found 1201 Results for: Vobis
cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero (Epistula ad Romanos 15, 24)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen (Epistula ad Romanos 15, 33)
commendo autem vobis Phœbem sororem nostram quæ est in ministerio ecclesiæ quæ est Cenchris (Epistula ad Romanos 16, 1)
salutate Mariam quæ multum laboravit in vobis (Epistula ad Romanos 16, 6)
vestra enim obœdientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo (Epistula ad Romanos 16, 19)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis (Epistula I ad Corinthios 1, 6)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chlœs quia contentiones inter vos sunt (Epistula I ad Corinthios 1, 11)
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis (Epistula I ad Corinthios 1, 13)