Found 1201 Results for: Vobis
eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)
et dicitis non est recta via Domini unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 20)
nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis (Prophetia Ezechielis 34, 18)
hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis (Prophetia Ezechielis 36, 2)
et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israël et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur (Prophetia Ezechielis 36, 10)
hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam (Prophetia Ezechielis 36, 13)
et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (Prophetia Ezechielis 36, 23)
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)
et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem (Prophetia Ezechielis 36, 29)
et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra (Prophetia Ezechielis 36, 31)
non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israël (Prophetia Ezechielis 36, 32)