Found 2185 Results for: Vir
convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (Liber Esdrae 10, 9)
feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)
et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi (Liber Esdrae 10, 17)
et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Juda et interrogavi eos de Judæis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem (Liber Nehemiae 1, 2)
obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)
et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)
et juxta eum ædificaverunt viri Hiericho et juxta eum ædificavit Zecchur filius Amri (Liber Nehemiae 3, 2)
et juxta eos ædificavit Meletias Gabaonites et Jadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen (Liber Nehemiae 3, 7)
et post eum ædificaverunt sacerdotes viri de campestribus Jordanis (Liber Nehemiae 3, 22)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt in mensa mea erant (Liber Nehemiae 5, 17)
præcepi Aneni fratri meo et Ananiæ principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur (Liber Nehemiae 7, 2)