Found 2185 Results for: Vir
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Liber Proverbiorum 16, 32)
qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus (Liber Proverbiorum 17, 27)
aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiæ (Liber Proverbiorum 18, 4)
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)
de fructu oris viri replebitur venter ejus et genimina labiorum illius saturabunt eum (Liber Proverbiorum 18, 20)
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater (Liber Proverbiorum 18, 24)
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria ejus est iniqua prætergredi (Liber Proverbiorum 19, 11)
multæ cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit (Liber Proverbiorum 19, 21)
homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax (Liber Proverbiorum 19, 22)
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud (Liber Proverbiorum 20, 5)
multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet (Liber Proverbiorum 20, 6)
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam (Liber Proverbiorum 20, 24)