Found 405 Results for: Verus Principes
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)
obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus egressusque est Joab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israël (Liber II Samuelis 24, 4)
quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias (Liber I Regum 1, 25)
et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos (Liber I Regum 4, 2)
de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum (Liber I Regum 9, 22)
erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant (Liber I Regum 9, 23)
dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea (Liber I Regum 10, 6)
adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim (Liber I Regum 15, 20)
tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis (Liber I Regum 20, 24)
cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat (Liber I Regum 22, 32)
intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël et cessaverunt ab eo (Liber I Regum 22, 33)
ecce descendit ignis de cælo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ (Liber II Regum 1, 14)