Mosaico decorativo

Found 402 Results for: Verba

  • verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem (Liber Ecclesiastes 6, 11)

  • et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba ejus non sunt audita (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos (Liber Ecclesiastes 9, 17)

  • verba oris sapientis gratia et labia insipientis præcipitabunt eum (Liber Ecclesiastes 10, 12)

  • stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare (Liber Ecclesiastes 10, 14)

  • quæsivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos (Liber Ecclesiastes 12, 10)

  • verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quæ per magistrorum concilium data sunt a pastore uno (Liber Ecclesiastes 12, 11)

  • magna enim sunt judicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt (Liber Sapientiae 17, 1)

  • hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)

  • bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius (Liber Ecclesiasticus 1, 30)

  • deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis (Liber Ecclesiasticus 2, 2)

  • non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris (Liber Ecclesiasticus 12, 12)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina