Mosaico decorativo

Found 1032 Results for: Uri

  • et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustæ vultus eorum (Liber Isaiae 13, 8)

  • et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 22, 14)

  • erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi juvenes nec ad incrementum perduxi virgines (Liber Isaiae 23, 4)

  • et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem (Liber Isaiae 23, 18)

  • Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis (Liber Isaiae 26, 16)

  • concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terræ (Liber Isaiae 26, 18)

  • et erit flos decidens gloriæ exultationis ejus qui est super verticem vallis pingujum quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud (Liber Isaiae 28, 4)

  • auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum (Liber Isaiae 28, 23)

  • et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion (Liber Isaiae 29, 8)

  • et comminuetur sicut conteritur lagœna figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquæ de fovea (Liber Isaiae 30, 14)

  • et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatæ egredere dices ei (Liber Isaiae 30, 22)

  • et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est (Liber Isaiae 30, 24)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina