Found 580 Results for: Tuam
et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)
audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt (Liber Ieremiae 46, 12)
o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile (Liber Ieremiae 47, 6)
de planctu Jazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuæ transierunt mare usque ad mare Jazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam prædo inruit (Liber Ieremiae 48, 32)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego judicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare ejus et siccabo venam ejus (Liber Ieremiae 51, 36)
JOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam (Lamentationes 1, 10)
NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)
COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus (Lamentationes 3, 56)
THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua (Lamentationes 4, 22)
et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste (Liber Baruch 2, 11)
respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi (Liber Baruch 2, 16)
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens (Liber Baruch 2, 20)
