Found 580 Results for: Tuam
et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)
hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita ejus si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit (Liber Thobis 3, 21)
ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)
adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire (Liber Thobis 4, 13)
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)
Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam (Liber Thobis 7, 10)
fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos (Liber Thobis 8, 18)
et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros (Liber Thobis 9, 10)
dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)
quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino (Liber Thobis 12, 12)
quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam (Liber Thobis 13, 2)
nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt (Liber Thobis 13, 14)