Found 208 Results for: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)
corona sapientiæ timor Domini repollens pacem et salutis fructum (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore ejus (Liber Ecclesiasticus 4, 28)
in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
pænitentibus autem dedit viam justitiæ et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis (Liber Ecclesiasticus 17, 20)
in me gratia omnis vitæ et veritatis in me omnis spes vitæ et virtutis (Liber Ecclesiasticus 24, 25)
hæc omnia liber vitæ testamentum Altissimi et agnitio veritatis (Liber Ecclesiasticus 24, 32)
cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa (Liber Ecclesiasticus 25, 31)
super scutum potentis et super lanceam (Liber Ecclesiasticus 29, 16)
non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium (Liber Ecclesiasticus 30, 16)
splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele (Liber Ecclesiasticus 31, 28)
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ (Liber Ecclesiasticus 34, 22)