Found 2473 Results for: Tribus Ex Israel
et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)
Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)
audi Israël mandata vitæ auribus percipite ut scias prudentiam (Liber Baruch 3, 9)
quid est Israël quid est quod in terra es inimicorum (Liber Baruch 3, 10)
o Israël quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus (Liber Baruch 3, 24)
hic adinvenit omnem viam disciplinæ et tradidit illam Jacob puero suo et Israël dilecto suo (Liber Baruch 3, 37)
beati sumus Israël quoniam quæ Deo placent nobis manifesta sunt (Liber Baruch 4, 4)
animæquior esto populus Dei memorabilis Israël (Liber Baruch 4, 5)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)
obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei (Liber Baruch 5, 8)
adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso (Liber Baruch 5, 9)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)