Found 3944 Results for: Tri
qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei (Liber Iudicum 6, 15)
nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quæ est patris tui et nemus quod circa aram est succide (Liber Iudicum 6, 25)
adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit (Liber Iudicum 6, 27)
igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)
cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis (Liber Iudicum 7, 20)
et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cæde truncabant (Liber Iudicum 7, 22)
quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti (Liber Iudicum 8, 7)
tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth (Liber Iudicum 8, 16)
quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meæ vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem (Liber Iudicum 8, 19)
dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian (Liber Iudicum 8, 22)
quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus (Liber Iudicum 8, 23)
mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona et sepultus in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri (Liber Iudicum 8, 32)