Found 3944 Results for: Tri
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo (Liber Genesis 22, 20)
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham (Liber Genesis 22, 23)
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum (Liber Genesis 23, 6)
Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)
necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula (Liber Genesis 24, 15)
dixitque ad eam cujus es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum (Liber Genesis 24, 23)
dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei (Liber Genesis 24, 27)
cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat (Liber Genesis 24, 28)
sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 38)
Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei (Liber Genesis 24, 40)
quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)