Mosaico decorativo

Found 3944 Results for: Tri

  • justam rem postulant filiæ Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant (Liber Numeri 27, 6)

  • quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris ejus (Liber Numeri 27, 10)

  • hæc offeretis Domino in sollemnitatibus vestris præter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis (Liber Numeri 29, 39)

  • et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus (Liber Numeri 30, 2)

  • si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit juramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit (Liber Numeri 30, 3)

  • mulier si quippiam voverit et se constrinxerit juramento quæ est in domo patris sui et in ætate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et juramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit (Liber Numeri 30, 4)

  • sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes ejus verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus (Liber Numeri 30, 9)

  • uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento (Liber Numeri 30, 11)

  • si voverit et juramento se constrinxerit ut per jejunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat (Liber Numeri 30, 14)

  • mille viri de singulis tribubus eligantur Israël qui mittantur ad bellum (Liber Numeri 31, 4)

  • dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam (Liber Numeri 31, 5)

  • et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 31, 12)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina