Found 3944 Results for: Tri
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes (Epistula ad Colossenses 1, 3)
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine (Epistula ad Colossenses 1, 12)
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 2, 2)
expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso (Epistula ad Colossenses 2, 15)
quæ sunt omnia in interitu ipso usu secundum præcepta et doctrinas hominum (Epistula ad Colossenses 2, 22)
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote (Epistula ad Colossenses 3, 15)
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Epistula ad Colossenses 3, 16)
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite (Epistula ad Colossenses 3, 24)
gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)
memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)