Found 3944 Results for: Tri
fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine (Liber Exodus 38, 1)
et atrium in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum (Liber Exodus 38, 9)
æque ad septentrionalis plagam tentoria columnæ basesque et capita columnarum ejusdem et mensuræ et operis ac metalli erant (Liber Exodus 38, 11)
e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus (Liber Exodus 38, 14)
cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat (Liber Exodus 38, 16)
bases columnarum fuere æneæ capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento (Liber Exodus 38, 17)
et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (Liber Exodus 38, 18)
paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos (Liber Exodus 38, 20)
quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Juda Domino per Mosen jubente conpleverat (Liber Exodus 38, 22)
juncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso (Liber Exodus 38, 23)
omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii (Liber Exodus 38, 24)
oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum (Liber Exodus 38, 25)