Found 3944 Results for: Tri
bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Joseph (Prophetia Amos 6, 6)
numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem judicium et fructum justitiæ in absinthium (Prophetia Amos 6, 13)
et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium (Prophetia Amos 8, 3)
et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis ejus et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiæ (Prophetia Abdiae 1, 12)
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos ejus in die tribulationis (Prophetia Abdiae 1, 14)
quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum (Prophetia Abdiae 1, 15)
et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ et Beniamin possidebit Galaad (Prophetia Abdiae 1, 19)
et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quæ in Bosforo est possidebit civitates austri (Prophetia Abdiae 1, 20)
et præparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Jonam et erat Jona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus (Prophetia Ionae 2, 1)
et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam (Prophetia Ionae 2, 3)
et surrexit Jona et abiit in Nineven juxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium (Prophetia Ionae 3, 3)
et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (Prophetia Michaeae 1, 7)