Mosaico decorativo

Found 3944 Results for: Tri

  • et si quispiam prævaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur (Liber Ecclesiastes 4, 12)

  • sicut egressus est nudus de utero matris suæ sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo (Liber Ecclesiastes 5, 14)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis et in ærumna atque tristitia (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi lætitia (Liber Ecclesiastes 7, 5)

  • sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)

  • paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ et in cubiculum genetricis meæ (Canticum Canticorum 3, 4)

  • quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad (Canticum Canticorum 4, 1)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina