Found 3944 Results for: Tri
interrogavit homines loci illius ubi est mulier quæ sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix (Liber Genesis 38, 21)
instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens (Liber Genesis 38, 27)
accidit autem ut quadam die intraret Joseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret (Liber Genesis 39, 11)
ad quos cum introisset Joseph mane et vidisset eos tristes (Liber Genesis 40, 6)
sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra (Liber Genesis 40, 7)
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinæ super caput meum (Liber Genesis 40, 16)
respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 18)
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (Liber Genesis 40, 20)
de quo ascendebant septem boves pulchræ et crassæ nimis et pascebantur in locis palustribus (Liber Genesis 41, 2)
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et præficiat eum terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 33)
placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus (Liber Genesis 41, 37)
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Ægypti (Liber Genesis 41, 46)