Mosaico decorativo

Found 3944 Results for: Tri

  • porro tribubus præerant Israël Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha (Liber I Paralipomenon 27, 16)

  • filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Johel filius Phadiæ (Liber I Paralipomenon 27, 20)

  • et dimidio tribus Manasse in Galaad Jaddo filius Zacchariæ Beniamin autem Jasihel filius Abner (Liber I Paralipomenon 27, 21)

  • nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Joas (Liber I Paralipomenon 27, 28)

  • convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)

  • sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • dixitque mihi Salomon filius tuus ædificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem (Liber I Paralipomenon 28, 6)

  • nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum (Liber I Paralipomenon 28, 12)

  • ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit (Liber I Paralipomenon 28, 17)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina