Found 3944 Results for: Tri
dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius ejus pro eo (Liber II Regum 20, 21)
duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Aphsiba (Liber II Regum 21, 1)
et extruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini (Liber II Regum 21, 5)
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)
et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)
dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suæ in horto Aza et regnavit Amon filius ejus pro eo (Liber II Regum 21, 18)
viginti et duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Mesallemeth filia Arus de Jethba (Liber II Regum 21, 19)
octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Idida filia Phadaja de Besecath (Liber II Regum 22, 1)
fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)
deturque fabris per præpositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi (Liber II Regum 22, 5)
venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini (Liber II Regum 22, 9)