Found 506 Results for: Tod
custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus (Liber Leviticus 26, 2)
si in præceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis (Liber Leviticus 26, 3)
porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii (Liber Numeri 1, 53)
et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio ejus (Liber Numeri 3, 8)
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque hujuscemodi supellectilem (Liber Numeri 3, 31)
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiæ sanctuarii (Liber Numeri 3, 32)
erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes et columnæ ac bases earum et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent (Liber Numeri 3, 36)
castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur (Liber Numeri 3, 38)
benedicat tibi Dominus et custodiat te (Liber Numeri 6, 24)
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis ut custodiant quæ sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis (Liber Numeri 8, 26)
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cærimoniis ejus alienigena non miscebitur vobis (Liber Numeri 18, 4)
excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israël (Liber Numeri 18, 5)