Found 506 Results for: Tod
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quæ verba sua dulcia facit (Liber Proverbiorum 7, 5)
nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas (Liber Proverbiorum 8, 32)
via vitæ custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat (Liber Proverbiorum 10, 17)
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala (Liber Proverbiorum 13, 3)
justitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat (Liber Proverbiorum 13, 6)
bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur justo substantia peccatoris (Liber Proverbiorum 13, 22)
in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos (Liber Proverbiorum 14, 3)
stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet (Liber Proverbiorum 15, 5)
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur (Liber Proverbiorum 19, 16)
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus (Liber Proverbiorum 20, 28)
qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam (Liber Proverbiorum 21, 23)
oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui (Liber Proverbiorum 22, 12)