Mosaico decorativo

Found 1217 Results for: Tibi

  • et cum conpleveris hæc dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi (Prophetia Ezechielis 4, 6)

  • et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud (Prophetia Ezechielis 4, 9)

  • et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo (Prophetia Ezechielis 4, 15)

  • et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)

  • nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)

  • et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens (Prophetia Ezechielis 7, 9)

  • tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum (Prophetia Ezechielis 12, 5)

  • non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed projecta es super faciem terræ in abiectione animæ tuæ in die qua nata es (Prophetia Ezechielis 16, 5)

  • transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive (Prophetia Ezechielis 16, 6)

  • et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est (Prophetia Ezechielis 16, 16)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina