Found 1217 Results for: Tibi
prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)
cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus (Liber Deuteronomii 19, 1)
tres civitates separabis tibi in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)
idcirco præcipio tibi ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas (Liber Deuteronomii 19, 7)
cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)
si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus (Liber Deuteronomii 19, 10)
nec misereberis ejus et auferes innoxium sanguinem de Israël ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 19, 13)
non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam (Liber Deuteronomii 19, 14)
si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo (Liber Deuteronomii 20, 11)
absque mulieribus et infantibus jumentis et ceteris quæ in civitate sunt omnem prædam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quæ Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 20, 14)
de his autem civitatibus quæ dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere (Liber Deuteronomii 20, 16)
