Mosaico decorativo

Found 1055 Results for: Terram

  • et adducam super terram illam omnia verba mea quæ locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quæcumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes (Liber Ieremiae 25, 13)

  • fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc juxta universa verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 26, 20)

  • ego feci terram et hominem et jumenta quæ sunt super faciem terræ in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis (Liber Ieremiae 27, 5)

  • ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)

  • usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum (Liber Ieremiae 31, 22)

  • heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum (Liber Ieremiae 32, 17)

  • et dedisti eis terram hanc quam jurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle (Liber Ieremiae 32, 22)

  • cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriæ et mansimus in Hierusalem (Liber Ieremiae 35, 11)

  • et ad Joachim regem Juda dices hæc dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et jumentum (Liber Ieremiae 36, 29)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum (Liber Ieremiae 37, 6)

  • egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium (Liber Ieremiae 37, 11)

  • ubi sunt prophetæ vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc (Liber Ieremiae 37, 18)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina