Mosaico decorativo

Found 1055 Results for: Terram

  • adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim (Liber I Regum 15, 20)

  • post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram (Liber I Regum 17, 7)

  • dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus jumenta intereant (Liber I Regum 18, 5)

  • ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)

  • porro filii Israël recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram (Liber I Regum 20, 27)

  • et præco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam (Liber I Regum 22, 36)

  • videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)

  • arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israël statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam (Liber II Regum 3, 27)

  • venit illa et corruit ad pedes ejus et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est (Liber II Regum 4, 37)

  • adpositaque est eis ciborum magna præparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël (Liber II Regum 6, 23)

  • Heliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis (Liber II Regum 8, 1)

  • et interrogavit rex mulierem quæ narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quæ sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad præsens (Liber II Regum 8, 6)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina