Found 1271 Results for: Terra Sancta
et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Judæorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Ægypti et revertantur in terram Juda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint (Liber Ieremiae 44, 14)
responderunt autem Hieremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Fatures dicens (Liber Ieremiae 44, 15)
et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 22)
dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Juda qui estis in terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 24)
ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)
ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame donec penitus consumantur (Liber Ieremiae 44, 27)
et qui fugerint gladium revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci et scient omnes reliquiæ Juda ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi cujus sermo conpleatur meus an illorum (Liber Ieremiae 44, 28)
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)
et tu ne timeas serve meus Jacob et ne paveas Israël quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suæ et revertetur Jacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum (Liber Ieremiae 46, 27)
ablata est lætitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit (Liber Ieremiae 48, 33)
a voce ruinæ eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus (Liber Ieremiae 49, 21)
verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 50, 1)