Found 1271 Results for: Terra Sancta
non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio (Liber Isaiae 60, 18)
pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt lætitia sempiterna erit eis (Liber Isaiae 61, 7)
sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus (Liber Isaiae 61, 11)
non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur (Liber Isaiae 62, 4)
et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra (Liber Isaiae 62, 7)
et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum (Liber Isaiae 63, 6)
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris (Liber Isaiae 65, 16)
hæc dicit Dominus cælum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quæ ista domus quam ædificabitis mihi et quis iste locus quietis meæ (Liber Isaiae 66, 1)
quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos (Liber Isaiae 66, 8)
quia sicut cæli novi et terra nova quæ ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Liber Isaiae 66, 22)
verba Hieremiæ filii Helciæ de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin (Liber Ieremiae 1, 1)
vade et clama in auribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuæ quando secuta me es in deserto in terra quæ non seminatur (Liber Ieremiae 2, 2)