Found 1271 Results for: Terra Sancta
et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
et exivit Judas et fratres ejus et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est et percussit Chebron et filias ejus et muros ejus et turres succendit in circuitu (Liber I Maccabaeorum 5, 65)
et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam (Liber I Maccabaeorum 5, 66)
et declinavit Judas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Juda (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et judica illum secundum malitiam illius (Liber I Maccabaeorum 7, 42)
et siluit terra Juda dies paucos (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
bene sit Romanis et genti Judæorum in mari et in terra in æternum gladiusque et hostis procul sit ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 23)