Found 3379 Results for: Terra Israel
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël (Liber Baruch 2, 28)
quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ (Liber Baruch 2, 30)
et laudabunt me in terra captivitatis suæ et memores erunt nominis mei (Liber Baruch 2, 32)
et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis (Liber Baruch 2, 35)
et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)
Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)
audi Israël mandata vitæ auribus percipite ut scias prudentiam (Liber Baruch 3, 9)
quid est Israël quid est quod in terra es inimicorum (Liber Baruch 3, 10)
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum (Liber Baruch 3, 11)
non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman (Liber Baruch 3, 22)
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus (Liber Baruch 3, 23)
o Israël quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus (Liber Baruch 3, 24)