Mosaico decorativo

Found 2016 Results for: Templum Domini

  • venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum (Liber Ieremiae 19, 14)

  • et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos (Liber Ieremiae 20, 1)

  • et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini (Liber Ieremiae 20, 2)

  • quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die (Liber Ieremiae 20, 8)

  • et domui regis Juda audite verbum Domini (Liber Ieremiae 21, 11)

  • et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)

  • et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)

  • terra terra terra audi sermonem Domini (Liber Ieremiae 22, 29)

  • ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus (Liber Ieremiae 23, 9)

  • hæc dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini (Liber Ieremiae 23, 16)

  • quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem ejus quis consideravit verbum illius et audivit (Liber Ieremiae 23, 18)

  • non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium ejus (Liber Ieremiae 23, 20)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina