Mosaico decorativo

Found 3022 Results for: Sun

  • cumque se verterent huc atque illuc ecce cæli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezraël (Liber I Regum 18, 45)

  • et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (Liber I Regum 19, 18)

  • ait hæc dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuæ et filii tui optimi mei sunt (Liber I Regum 20, 3)

  • et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium ejus venerant (Liber I Regum 20, 16)

  • egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria (Liber I Regum 20, 17)

  • egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur (Liber I Regum 20, 19)

  • servi vero regis Syriæ dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos (Liber I Regum 20, 23)

  • porro filii Israël recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram (Liber I Regum 20, 27)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini (Liber I Regum 22, 5)

  • nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum (Liber I Regum 22, 23)

  • cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat (Liber I Regum 22, 32)

  • reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 22, 39)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina