Mosaico decorativo

Found 3022 Results for: Sun

  • his autem qui matrimonio juncti sunt præcipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)

  • sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt (Epistula I ad Corinthios 7, 14)

  • volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quæ Domini sunt quomodo placeat Deo (Epistula I ad Corinthios 7, 32)

  • qui autem cum uxore est sollicitus est quæ sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est (Epistula I ad Corinthios 7, 33)

  • et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro (Epistula I ad Corinthios 7, 34)

  • nam et si sunt qui dicantur dii sive in cælo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • si alii potestatis vestræ participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur (Epistula I ad Corinthios 9, 13)

  • his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari (Epistula I ad Corinthios 10, 2)

  • sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto (Epistula I ad Corinthios 10, 5)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina