Found 3022 Results for: Sun
reversi sunt inquam omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis (Liber Ieremiae 40, 12)
Johanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismaël filium Nathaniæ nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiæ Juda (Liber Ieremiae 40, 15)
omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismaël (Liber Ieremiae 41, 3)
decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (Liber Ieremiae 41, 8)
et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismaël filium Nathaniæ et invenerunt eum ad aquas Multas quæ sunt in Gabaon (Liber Ieremiae 41, 12)
cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismaël Johanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo lætati sunt (Liber Ieremiae 41, 13)
et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas (Liber Ieremiae 43, 7)
et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Juda et ecce sunt desertæ hodie et non est in eis habitator (Liber Ieremiae 44, 2)
et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc (Liber Ieremiae 44, 6)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)
ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame donec penitus consumantur (Liber Ieremiae 44, 27)