Found 3022 Results for: Sun
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud (Liber I Maccabaeorum 4, 45)
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant (Liber I Maccabaeorum 5, 5)
et commisit cum eis prœlia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos (Liber I Maccabaeorum 5, 7)
et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)
et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros (Liber I Maccabaeorum 5, 13)
et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Judæ autem octo milia in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 5, 20)
et abiit Simon in Galileam et commisit prœlia multa cum gentibus et contritæ sunt gentes a facie ejus et persecutus est eos usque ad portam (Liber I Maccabaeorum 5, 21)