Found 3176 Results for: Sum
respondit autem unus servorum ejus tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus (Liber II Regum 7, 13)
et ait rex ad Azaël tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 8)
ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)
dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)
perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël (Liber II Regum 9, 8)
at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis hæc et hæc locutus est mihi et ait hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël (Liber II Regum 9, 12)
igitur speculator qui stabat super turrem Hiezraël vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Joram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia (Liber II Regum 9, 17)
abiit igitur qui ascenderat currum in occursum ejus et ait hæc dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur (Liber II Regum 9, 18)
et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis (Liber II Regum 9, 21)
at ille dixit eis præcipitate eam deorsum et præcipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulæ qui conculcaverunt eam (Liber II Regum 9, 33)
cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus (Liber II Regum 9, 35)
miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)