Found 1759 Results for: Spe
et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)
omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)
quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio (Liber II Samuelis 4, 10)
præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron (Liber II Samuelis 4, 12)
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 19)
qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei (Liber II Samuelis 9, 8)
esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo (Liber II Samuelis 10, 12)
et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit (Liber II Samuelis 11, 13)
quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon (Liber II Samuelis 12, 9)
quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hetthei ut esset uxor tua (Liber II Samuelis 12, 10)
tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israël et in conspectu solis (Liber II Samuelis 12, 12)