Found 2792 Results for: Sit
et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnæ benedicta gloria Domini de loco suo (Prophetia Ezechielis 3, 12)
spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me (Prophetia Ezechielis 3, 14)
et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)
et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua (Prophetia Ezechielis 9, 1)
et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini (Prophetia Ezechielis 9, 5)
et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est (Prophetia Ezechielis 10, 7)
et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotæ (Prophetia Ezechielis 10, 10)
dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides prægrandes desuper inruentes et ventum procellæ dissipantem (Prophetia Ezechielis 13, 11)
ut non erret ultra domus Israël a me neque polluatur in universis prævaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 14, 11)
quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias (Prophetia Ezechielis 14, 15)
ecce igni datum est in escam utramque partem ejus consumpsit ignis et medietas ejus redacta est in favillam numquid utile erit ad opus (Prophetia Ezechielis 15, 4)
ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quæ fecisti ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 63)