Found 2792 Results for: Sit
cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis (Liber Thobis 5, 8)
ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit (Liber Thobis 5, 11)
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)
profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)
et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum ejus (Liber Thobis 7, 6)
dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es (Liber Thobis 7, 7)
et adprehendens dexteram filiæ suæ dexteræ Tobiæ tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis (Liber Thobis 7, 15)
et factum est circa pullorum cantum accersiri jussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum (Liber Thobis 8, 11)
misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (Liber Thobis 10, 10)