Found 1196 Results for: Sin
bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennæ filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete (Liber II Maccabaeorum 12, 2)
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)
quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice (Liber II Maccabaeorum 14, 9)
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellæ prolatæ sunt et positæ (Liber II Maccabaeorum 14, 21)
singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos lætificavit (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
longitudo dierum in dextera ejus in sinistra illius divitiæ et gloria (Liber Proverbiorum 3, 16)
remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te (Liber Proverbiorum 4, 24)
ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo (Liber Proverbiorum 4, 27)
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps (Liber Proverbiorum 5, 4)