Found 1196 Results for: Sin
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit (Liber Numeri 22, 26)
cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cædebat fuste latera (Liber Numeri 22, 27)
aperuitque Dominus os asinæ et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce jam tertio (Liber Numeri 22, 28)
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria (Liber Numeri 22, 32)
et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret (Liber Numeri 22, 33)
fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras (Liber Numeri 23, 30)
pluribus majorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio (Liber Numeri 26, 54)
inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai (Liber Numeri 26, 64)
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 27, 11)
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin (Liber Numeri 27, 14)
holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini (Liber Numeri 28, 6)