Found 160 Results for: Simon Petrus

  • descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis (Actus Apostolorum 10, 21)

  • et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit (Actus Apostolorum 10, 25)

  • Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum (Actus Apostolorum 10, 26)

  • mitte ergo in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare (Actus Apostolorum 10, 32)

  • aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus (Actus Apostolorum 10, 34)

  • tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos (Actus Apostolorum 10, 47)

  • cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione (Actus Apostolorum 11, 2)

  • incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens (Actus Apostolorum 11, 4)

  • narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus (Actus Apostolorum 11, 13)

  • et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo (Actus Apostolorum 12, 5)

  • cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem (Actus Apostolorum 12, 6)

  • et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Judæorum (Actus Apostolorum 12, 11)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina